- PAVISARII
- PAVISARIImemorati Thomae Walsinghamo in Ed. III. Venientemcontra eum cum 7. milibus electis armatorum aliisque armatis Pavisariis, ac balistariis in numero excessivo. Alias Pavesari, et Pavesiatores, Gall. Pavessiers seu Pavescheurs, apud FroissardumVolum. 4. c. 13. milites fuêre, pavasiis in proeliis bellisque instructi. Erant autem Pavasia, Canano παβέξια, Cambro-Britannis Pafais, scuta grandiora, quibus tecti milites hostes impetebant. Describuntur sic a wilh. Britone Philipp. l. 10.Hunc praecedebat cum parma garcio; sub quaNil sibi formidans obsessos damnisicabatAssidue, proerat nec ab illis damnisicari,Asseribus latis dum parma protegit ipsum,Quam nexu taurina tegit septemplice pellis.Eorundem seriem in navigiorum marginibus olim exponi solitam Gallisque Pavesade appellatam, describit Ioannes Cantacuzenus, l. 2. c. 11. ubi navalem Andronici Palaeologi Imperatoris ad Chien sem expeditonem proficiscentis apparatum commemorat: Η῏ν δὲ ἅμιλλα πολλὴ τοῖς τριηράρχαις, ἑκάςτου φιλονεικοῦντος πολυτελείᾳ καὶ λαμπρότητι παρασκευῆς τοὺς ἄλλους ὑπερβάλλεςθαι, καὶ τάτε ἄλλα ἐζηρτύοντο πρὸς τὸ μεγαλοπρεπέςτερον, καὶ τὰ πληρώματα ἐκόσμουν ἰδίοις παρασήμοις, ἔν τε ὅπλοις καὶ ἄσπίσιν. Η῏σαν γὰρ οὐ τυχόντων, ἀλλὰ τῶ τε ἐυγενῶν καὶ μεγάλα δυναμένων, Tum non levis trierachis contentio incidit, dum quilibet coeteros sumptuosô splendidôque apparatu superare nititur, et cum alia magnifice instruit, tum classiariorum arma et clypeos suis insignibus exornat, nec enim de insima plebe, sed viri nobiles et admodum copiosi erant. E' quibus verbis Car, du Fresne colligit, Byzantinos aevi recentioris Augustos non minus, ac coeterasnationes, armorum insignibus usos esse, Dissertat. de inferioris aevi numism. num. 11. Vide quoque eum Not. ad Villhaerduinum. Graecis eiufmodi Pavisarios nauticos Τοιχάργους dictos esse, discimus ex Polluco et Suida. Claudian. de Consulatu Manlii, v. 42.Ac velut exsertus lentandis navita tonsisPraeficnur lateri custos etc.Vide quoque supra Clypeus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.